monumenta.ch > Hieronymus > Iudith
Hieronymus, Prologi, PROLOGUS TOBIAE <<<     >>> PROLOGUS HESTER

PROLOGUS IUDITH SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Apud Hebraeos liber Iudith inter Agiografa legitur; cuius auctoritas ad roboranda illa quae in contentione veniunt, minus idonea iudicatur. Chaldeo tamen sermone conscriptus inter historias conputatur. Sed quia hunc librum sinodus nicena in numero Sanctarum Scripturarum legitur conputasse, adquievi postulationi vestrae, immo exactioni, et sepositis occupationibus quibus vehementer artabar, huic unam lucubratiunculam dedi, magis sensum e sensu quam ex verbo verbum transferens. Multorum codicum varietatem vitiosissiraam amputavi; sola ea quae intellegentia integra in verbis chaldeis invenire potui, latinis expressi.
2 Accipite Iudith viduam, castitatis exemplum, et triumphali laude perpetuis eam praeconiis declarate. Hanc enim non solum feminis, sed et viris imitabilem dedit, qui, castitatis eius remunerator, virtutem talem tribuit, ut invictum omnibus hominibus vinceret, insuperabilem superaret.